- PLATYOPHTHALMON
- PLATYOPHTHALMONGraece Πλατυόφθαλμον inter stibii apellationes, apud Dioscoridem, Τοῦτο ἔνιοι πλατυόφθαλμον, οἱ δὲ κάρβαςον ἐκάλεςαν, Hoc nonnulli platyophthalmon, carbasum alii,dixêre. Sic dictum, a dilatandis ac porrigendis oculis. Nam nigro eius pulvere supercilia olim circumducebant et in arcum formabant, sicque oculorum spatium veluti producebant ac extendebant mulieres: Ion in Omphale,Καὶ τὴν μέλαιναν ςτίμμιν ὀμματογράφον.Et nigrum stibium oculos pingens.Unde ὑπογοάμματα Hesych. ςτιμμίσματα oculorum interpretatur. Pollux, τοὺς ὀφθαλμοὺς ὑπογράφει, τὰς ὀφρῦς μελαίνεε, εἰς γραφὰς ἡμικυκλίων περιάγει, Oculos suppingit, supercilia denigrat, in acrum format ac circumducit. E quibus patet, apud Tertullianum, de Cultu Feminarum, ubi ait, In illum enim delinquunt, quae cutem medicaminibus urgent, genas rubore maculant; oculos fuligine porrigunt: perperam repositum esse a Correctoribus, oculos fuligine collinunt. Fuligo enim illa a stibio πλατυοφθάλμῳ, quâ oculi dilatantur ac porriguntur, uti diximus. De quo eodem nigro stibii pulvere accipienda haec eiusdem, in libro de Habitu mul. Et illum nigrum pulverem, quô oculorum exordia producuntur. Ubi quod priori locô porrigere, iam producere, dicit. Vide Salmas. ad Solin. p. 1148.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.